Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
- vidi, Neptunum Virtutem Victoriam
- Martem Bellonam, commemorare quae bona
- vobis fecissent) quis bene factis meus pater,
- deorum regnator --- architectus omnibus?
- sed mos numquam illi fuit patri meo,†
- ut exprobraret quod bonis faceret boni;
- gratum arbitratur esse id a vobis sibi
- meritoque vobis bona se facere quae facit.
- Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,
- post argumentum huius eloquar tragoediae.
- quid? contraxistis frontem, quia tragoediam
- dixi futuram hanc? deus sum, commutavero.
- eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia
- comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
- utrum sit an non voltis? sed ego stultior,
- quasi nesciam vos velle, qui divos siem.
- teneo quid animi vostri super hac re siet:
- faciam ut commixta sit: sit tragicomoedia.
- nam me perpetuo facere ut sit comoedia,