Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Tun me, verbero, audes erum ludificari?
- tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
- vidit nec potest fieri, tempore uno
- homo idem duobus locis ut simul sit?
- Profecto ut loquor res ita est.
- Iuppiter te
- perdat.
- Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?
- Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
- Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.†
- verum haud mentior, resque uti facta dico.
- Homo hic ébrius est, ut opínor.
- Útinam ita essem.
- Optás quae facta.
- Égone?
- Tu istic. úbi bibisti?
- Nusquam equidem bibi.
- Quid hoc sithominis?
- equidem decies dixi:
- domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem.