Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor
- tibi locutus esse?
- Vah,
- ápage te a me.
- Quíd est negoti?
- Péstis te tenet.
- Nám quor istuc
- dicis? equidem valeo et salvos
- sum recte, Amphitruo.
- At te ego faciam
- hodie proinde ac meritus es,
- ut minus valeas et miser sis,
- salvos domum si rediero: iam
- sequere sis, erum qui ludificas
- dictis delirantibus,
- qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,
- nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
- possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
- quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
- Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,