Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Age í tu secúndum.
Sosia
  1. Sequór, subsequór te.
Amph.
  1. Scelestissimum te arbitror.
Sos.
  1. Nam quam ob rem?
Amph.
  1. Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
  2. mihi praedicas.
Sos.
  1. Eccere, iam tuatim
  2. facis tu, ut tuis nulla apud te fides sit.
Amph.
  1. Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam
  2. scelestam, scelus, linguam abscidam.
Sos.
  1. Tuos sum,
  2. proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
  3. tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
  4. numquam ullo modo me potes deterrere.
Amph.
  1. Scelestissime, audes mihi praedicare id,
  2. domi te esse nunc, qui hic ades?
Sos.
  1. Vera dico.
Amph.
  1. Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
  2. dabo.
Sos.
  1. Istuc tibist in manu, nam tuos sum.