Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Facis ut alias res soles.
- ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
- Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.
- Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
- Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.
- Faciam ita ut vis.
- Ex amore hic admodum quam saevos est.
- Numquid vis?
- Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen.
- Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam.
- Abi prae, Sosia,
- iam ego sequar. numquid vis?
- Etiam: ut actutum advenias.
- Licet,
- prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe.—
- nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,
- ut mortalis inlucescat luce clara et candida.
- atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,
- tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.
- sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.—