Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
  2. clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,
  3. ex me primo ut prima scires, rem ut gessissem publicam.
  4. ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,
  5. non facerem.
Merc.
  1. Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
Ivpp.
  1. Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
  2. ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
Alc.
  1. Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem.
Ivpp.
  1. Tace,
  2. ne corrumpe oculos, redibo actutum.
Alc.
  1. Id actutum diu est.
Ivpp.
  1. Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te.
Alc.
  1. Sentio,
  2. nam qua nocte ad me venisti, eadem abis.
Ivpp.
  1. Cur me tenes?
  2. tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat volo.
  3. nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,
  4. Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,
  5. Alcumena, tibi condono.