Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,
- citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.
- Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.
- observatote eum, quam blande mulieri palpabitur.
- Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
- Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?
- Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,
- ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.
- Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.
- prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
- heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?
- Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.
- numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
- sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
- Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo?
- quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?
- quoii ego iam hoc scipione—
- Ah noli.
- Muttito modo.
- Nequiter paene expedivit prima parasitatio.