Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?
  2. sed Alcumenae huius honoris gratia
  3. pater curavit uno ut fetu fieret,
  4. uno ut labore absolvat aerumnas duas.
  5. et ne in suspicione ponatur stupri
  6. et clandestina ut celetur consuetio.
  7. quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
  8. Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
  9. profecto ducet Alcumenae; nam deum
  10. non par videtur facere, delictum suom
  11. suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.
  12. orationem comprimam: crepuit foris.
  13. Amphitruo subditivos eccum exit foras
  14. cum Alcumena uxore usuraria.
Ivppiter
  1. Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
  2. atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.
  3. mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.
Alcvmena
  1. Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo
  2. abeas?
Ivpp.
  1. Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;