Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. patri ut liceret tuto illam amplexarier.
  2. iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,
  3. narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam
  4. amovisse; ille adeo illum mentiri sibi
  5. credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
  6. erroris ambo ego illos et dementiae
  7. complebo atque omnem Amphitruonis familiam,
  8. adeo usque, satietatem dum capiet pater
  9. illius quám amat. igitur demum omnes scient
  10. quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
  11. redigét antiquam coniugi in concordiam.
  12. nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
  13. atque insimulabit eam probri; tum meus pater
  14. eam séditionem illi in tranquillum conferet.
  15. nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,
  16. hodie illa pariet filios geminos duos
  17. alter decumo post mense nascetur puer
  18. quam seminatust, alter mense septumo;
  19. eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis:
  20. verum minori puero maior est pater,