Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
  2. novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio.
  3. non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris.
Merc.
  1. Quó agis te?
S.
  1. Domum.
M.
  1. Quadrigas si nunc inscendas Iovis
  2. atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.
Sos.
  1. Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet?
Merc.
  1. Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
  2. nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
Sos.
  1. Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem,
  2. ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
  3. an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?
  4. nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
  5. vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
  6. ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;
  7. nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,
  8. ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum.—
Merc.
  1. Bene próspere hoc hodie operis processit mihi:
  2. amovi a foribus maximam molestiam,