Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Cadus erat vini, inde implevi hírneam.
Sos.
  1. Ingressust viam.
Merc.
  1. Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri.
Sos.
  1. Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri.
  2. mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
Merc.
  1. Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?
Sos.
  1. Tu negas med esse?
Merc.
  1. Quid ego ni negem, qui egomet siem?
Sos.
  1. Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.
Merc.
  1. At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;
  2. nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
Sos.
  1. Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
Merc.
  1. Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;
  2. nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
Sos.
  1. Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
  2. quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;
  3. itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego;
  4. sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra,
  5. malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust?
  6. si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.