Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. omnia ementitu'sementitus es : equidem Sosia Amphitruonis sum.
  2. nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,
  3. et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,
  4. et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus,
  5. et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.
Sos.
  1. Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio;
  2. hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
  3. sed quid ais? quid Amphitruoni doni a Telobois datum est?
Merc.
  1. Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
Sos.
  1. Elocutus est. ubi patera nunc est?
Merc.
  1. Est in cistula;
  2. Amphitruonis obsignata signo est.
Sos.
  1. Signi dic quid est?
Merc.
  1. Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
Sos.
  1. Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
  2. nescio unde haec hic spectavit. iám ego hunc decipiam probe;
  3. nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit,
  4. in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
  5. si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume,
  6. quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.