Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Pacem feci, foedus feci. vera dico.
- Vapula.
- Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales;
- verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
- Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia.
- Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
- nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.
- qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.
- Hic homo sanus non est.
- Quod mihi praedicas vitium, id tibi est.
- quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia?
- nonne hac noctu nostra navis huc ex portu Persico
- venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?
- nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu?
- non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit?
- fecit hercle, nam etiam misero nunc mihi malae dolent.
- quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?
- Quid, domum vostram?
- Ita enim vero.
- Quin quae dixisti modo