Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret,
- scibat facturos, quippe qui intellexerat
- vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;
- verum profecto hoc petere me precario
- a vobis iussit, leniter, dictis bonis.
- etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter
- non minus quam vostrum quivis formidat malum:
- humana matre natus, humano patre,
- mirari non est aequom, sibi si praetimet;
- atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,
- contagione mei patris metuo malum.
- propterea pace advenio et pacem ad vos affero:†
- iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo,
- nam iusta ab iustis iustus sum orator datus.
- nam iniusta ab iustis impetrari non decet,
- iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
- quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.
- nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.
- debetis velle quae velimus: meruimus
- et ego et pater de vobis et re publica;