Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.
Merc.
  1. Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas?
  2. ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,
  3. accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium.
Sos.
  1. Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant?
  2. haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
Merc.
  1. Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit,
  2. qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
Sos.
  1. Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem.
  2. sed quis hic ést homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet.
Merc.
  1. Nullust hoc metuculosus aeque.
Sos.
  1. Mi in mentem venit,
  2. illic homó hoc dé umero volt pallium detexere.
Merc.
  1. Timet homo: deludam ego illum.
Sos.
  1. Perii, dentes pruriunt;
  2. certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
  3. credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
  4. fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
  5. oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est.
Merc.
  1. Clare advorsum fabulabor, ut hic auscultet quae loquar;