Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum.
- agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis:
- iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor
- in soporem collocastis nudos.
- Formido male,
- né ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia;
- quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat:
- metuo ne numerum augeam illum.
- em, nunciam ergo: sic volo.
- Cingitur: certe expedit se.
- Non feret quin vapulet.
- Quis homo?
- Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.
- Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo;
- proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.
- Haud malum huic est pondus pugno.
- Perii, pugnos ponderat.
- Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat?
- Servaveris,
- nam continuas has tris noctes pervigilavi.