Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam,
  2. neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
  3. quando imago est huius in me, certum est hominem eludere.
  4. et enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum,
  5. decet et facta moresque huius habere me similes item.
  6. itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum
  7. atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere.
  8. sed quid illúc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat.
Sos.
  1. Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,
  2. credo ego hac noctu Nocturnum óbdormivisse ebrium.
  3. nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent,
  4. neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
  5. nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt.
  6. ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.
Merc.
  1. Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo:
  2. optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
Sos.
  1. Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo,
  2. nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem;
  3. eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
  4. credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe;