Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ílico equités iubet déxtera indúcere.
  2. equites parent citi: ab dextera maximo
  3. cúm clamore involant ímpetu alacri,
  4. foédant et próterunt hóstium cópias
  5. iúre iniustas.
Merc.
  1. Numquam étiam quicquam adhúc verborum est prólocutus pérperam:
  2. namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater.
Sos.
  1. Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust:
  2. vortentibus Telobois telis complebantur corpora,
  3. ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
  4. haec illic est pugnata pugna úsque a mani ad vesperum
  5. (hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui),
  6. sed proelium id tandem diremit nox interventu suo.
  7. postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes:
  8. velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
  9. deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos
  10. in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
  11. post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,
  12. qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae.
  13. nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.