Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. deínde utrique ímperatóres in medium éxeunt,
  2. éxtra turbam órdinum cólloquontúr simul.
  3. convenit, victi utri sint eo proelio,
  4. urbem agrum aras focos seque uti dederent.
  5. postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,
  6. consonat terra, clamorem utrimque efferunt.
  7. imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi
  8. vota suscipere, utrimque hortari exercitum.
  9. tum pro se quisque id quod quisque potest et valet
  10. edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
  11. caélum fremitú virum, ex spíritu atque anhélitu
  12. nébula constát, cadunt vólnerum ví viri.
  13. denique, ut voluimus, nostra superat manus:
  14. hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont
  15. vicimus ví feroces.
  16. sed †fugam in se tamen nemo convortitur
  17. nec recedit loco quin statim rem gerat;
  18. animam omittunt prius quam loco demigrent:
  19. quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
  20. hóc ubi Amphítruo erus cónspicatust,