Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus,
- continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;
- eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam:
- si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere,
- si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum
- reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium
- dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
- sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere.
- haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat
- Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus
- superbe nimis ferociter legatos nostros increpant,
- respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
- propere irent, de suis finibus exercitus deducerent.
- haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
- producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido
- legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas.
- póstquam utrimque éxitum est máxima cópia,
- dispertiti viri, dispertiti ordines,
- nos nostras more nostro et modo instruximus
- légiones, item hóstes contra légiones suas ínstruont.