Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vt vos in vostris voltis mercimoniis
  2. emundis vendundisque me laetum lucris
  3. adficere atque adiuvare in rebus omnibus
  4. et ut res rationesque vostrorum omnium
  5. bene me expedire voltis peregrique et domi
  6. bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
  7. quasque incepistis res quasque inceptabitis,
  8. et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis
  9. me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem
  10. quae maxime in rem vostram communem sient
  11. (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum
  12. mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
  13. haec ut me voltis adprobare adnitier,
  14. lucrum ut perenne vobis semper suppetat
  15. ita huic facietis fabulae silentium
  16. itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
  17. Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim
  18. dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
  19. Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi.
  20. pater huc me misit ad vos oratum meus,