Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,
- quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
- Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.
- Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium
- sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi.
- victores victis hostibus legiones reveniunt domum,
- duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus.
- quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera,
- id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est
- imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.
- praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos
- regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom.
- me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae,
- ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.
- ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.
- si dixero mendacium, solens meo more fecero.
- nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;
- verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.
- sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier,
- prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar.