Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. haéc eri immodéstia
  2. coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit.
  3. nonne ídem hoc luci me míttere potuit?
  4. opulénto homini hoc servitús dura est,
  5. hoc mágis miser est divítis servos:
  6. nóctesque diésque assiduó satis superque est
  7. quód facto aut dícto adeost ópus, quietus ne sis.
  8. ípse dominus díves, operis ét laboris expers,
  9. quódcumque homini áccidit libére, posse retur:
  10. aéquom esse putát, non reputát laboris quid sit.
  11. nec aéquom anne iníquom imperét cogitábit.
  12. ergo ín servitúte expetúnt multa iníqua:
  13. habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre.
Merc.
  1. Satiúst me queri íllo modó servitútem:
  2. hodié qui fuerim líber,
  3. eúm nunc potívit patér servitútis,
  4. hic qui verna natus est queritur.
Sos.
  1. Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit,
  2. dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
  3. ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,