Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
  2. quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.
Merc.
  1. Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
Amph.
  1. Quidum?
Merc.
  1. Quia senecta aetate á me mendicas malum.
Amph.
  1. Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
Merc.
  1. Sacrufico ego tibi.
A.
  1. Qui?
M.
  1. Quia enim te macto infortunio.
Non.342M
Amph.
  1. At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.
Non.354M
(Merc.)
  1. Érus Amphitruost occupatus.
Prisc.&3GL&2.564K
(Merc.)
  1. abiendi nunc tibi etiam occasiost.
Non.543M
(Merc.)
  1. Optimo iure infringatur aula cineris in caput.
(Merc.)
  1. Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput.
Non.44M
(Merc.)
  1. Laruatu'slaruatus es . edepol hominem miserum. medicum quaerita.
Non.105M
(Alc.)
  1. Exiúravisti te mihi dixe per iocum.
Non.44M,247M
(Alc.)
  1. Quaeso advenienti morbo medicari iube:
  2. tu certe aut laruatus aut cerritus es.
Non.237M
(Alc.)
  1. Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,
  2. non causam dico quin vero insimules probri
Non.182M
(Amph.)
  1. Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom.
Non.473M
(Amph.)
  1. Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?
Prisc.&3GL&2.168K,2.321K
(Amph.)
  1. Ibi scrobes ecfodito tu plus sexagenos in die.
Serv.&3A.&8.127
(Amph.)
  1. Noli pessimo precari.
Non.233M
(Bleph.)
  1. animam comprime
Non.453M
(Ivpp.)
  1. Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
Non.331M
(Amph.)
  1. Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam
  2. impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.
Non.454M
(Amph.)
  1. Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?
&3Gloss.Plaut.&
(Amph.)
  1. clandestino
Non.285M
(Amph. sive Ivpp.)
  1. Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.
(Bleph.)
  1. Vós inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est;
  2. neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.
Amph.
  1. Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas.
Bleph.
  1. Vale.
  2. quid opust me advocato, quí utri sim advocatus nescio?—
Ivpp.
  1. Intro ego hinc eo. Alcumena parturit.—
Amph.
  1. Perii miser.
  2. quid ego faciam, quem advocati iam atque amici deserunt?
  3. numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;
  4. nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar.†
  5. ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum,