Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. qui pervorse perturbavit familiae mentem meae.
  2. sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam.
  3. qui me Thebis alter vivit miserior? quid nunc agam,
  4. quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet.
  5. certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero,
  6. si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum
  7. seu patrem sive ávom videbo, óbtruncabo in aedibus.
  8. neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent,
  9. quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam.
Bromia
  1. Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,
  2. neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
  3. ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,
  4. iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
  5. ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
  6. animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.
  7. caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
  8. nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.
  9. ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat,
  10. strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
  11. ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma