Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- in Amphitruonis vertit sese imaginem
- omnesque eum esse censent servi qui vident:
- ita versipellem se facit quando lubet.
- ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem,
- qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum,
- ut praeservire amanti meo possem patri
- atque ut ne, qui essem, familiares quaererent,
- versari crebro hic cum viderent me domi;
- nunc, cum esse credent servom et conservom suom,
- haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim.
- pater nunc intus suo animo morem gerit:
- cubat complexus cuius cupiens maxime est;
- quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
- meus Alcumenae: ílla illum censet virum
- suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater
- memorat, legiones hostium ut fugaverit,
- quo pacto sit donis donatus plurimis.
- ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,
- abstulimus: facile meus pater quod volt facit.
- nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu