Itinerarium Hierosolymitanum
Anonymous
Anonymous. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Inde ad pede montis ipsius locus est, cui nomen est Sechim. Ibi positum est monumentum, ubi positus est Ioseph in uilla, quam dedit ei Iacob pater eius. Inde rapta est et Dina filia Iacob a filiis Amorreorum. Inde passus mille locus est, cui nomen Sechar, unde descendit mulier Samaritana ad eundem locum, ubi Iacob puteum fodit, ut de eo aquam impleret, et dominus noster Iesus Christus cum ea locutus est; ubi sunt et arbores platani, quas plantauit Iacob, et balneus, qui de eo puteo lauatur.
Inde milia XXVIII euntibus Hierusalem in parte sinistra est uilla, quae dicitur Bethar. Inde passus mille est locus, ubi Iacob, cum iret in Mesopotamia, addormiuit, et est ibi arbor amigdala, et uidit uisum, et angelus cum eo luctatus est.
Ibi fuit rex Hieroboam, ad quem missus fuit propheta, ut conuerteretur ad deum excelsum, et iussum fuerat prophetae, ne cum pseudoprophetam, quem secum rex habebat, manducaret, et quia seductus est a pseudoprophetam et cum eo manducauit rediens, occurrit prophetae leo in uia et occidit eum leo.
Inde Hierusalem ... milia XII. [*](16 cf. I Reg. c. 13) [*]( 1 agazam V ubi V samaretani corr. 2. m. P 2 ascenditur usque montem summum gradibus S 3 gradi/// P nuiii 1. m., nd. tti corr. 2. m. P numerum V pedem VS montes V 4 est om. S sicem V aichem S positum om. V monimentum V ibi positus est S 6 et om. V 7 milia S sicar V sichar S discendit V 8 ibi iacob S 9 aqua P implerit V noster om. VS 10 et om. P platani] plantati S 11 palneos S de eo] deo V 13 qui, corr. 1. m. ut uidetur in que V betar V est om. V 14 ubi om. S in mesopotamiam S dormiuit V obdormiuit S et om. V est om. S 15 amigdale V amigdoli S uisa V locutus S 17 conuertatur S 18 seodoprophetam V pseudoprophete S quos S secum habebat rex V rex secum habebat S 19 ad seodopropheta V et quia-mauducauit om. S 20 et om. S 21 leo om. VS )
[*]( Wen. ) Fit a Caesarea Palestina Hierusalem usque milia CXVI, mutationes IIII, mutationes IIII.
Sunt in Hierusalem piscinae magnae duae ad latus templi, id est una ad dextera, alia ad sinistra, quas Salomon fecit, interius uero ciuitati sunt piscinae gemellares, quinque porticos habentes, quae appellantur Betsaida. Ibi aegri multorum annorum sanabantur. Aqua autem habent hae piscinae in modum coccini turbatam.
Est ibi et creta ubi Salomon daemones torquebat. Ibi est angulus turris excelsissimae, ubi dominus ascendit, et dixit ei his, qui temptabat eum .... Et ait ei dominus: Non temptabis dominum deum tuum, sed illi soli seruies. Ibi est et lapis angularis magnus, de quo dictum est: Lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est ad capud anguli. Et sub pinna turris ipsius sunt cubicula plurima, ubi Salomon palatium habebat. Ibi etiam constat cubiculus, in quo sedit et sapientiam descripsit; ipse uero cubiculus uno lapide est tectus.