Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Mitti etiam de caelo orationes ecclesiae ab angelo et suscipi illas et contra iram effundi et scotomari regnum Antichristi per angelos sanctos in euangelio legimus; ait enim: orate, ne incidatis in temptationem. erit enim angustia magna, qualis non fuit ab origine mundi, et nisi adbreuiasset dominus dies illos, non esset salua omnis caro. hos ergo archangelos magnos septem ad percutiendum regnum Antichristi mittet. nam et ipse ita dixit: tunc mittet filius hominis nuntios suos et colligent electos eius de quattuor angulis uenti a. finibus caeli usque ad fines eius. [*]( 5 cf. Apoc. 7, 4-9 8 cf. ibid. 8, 3 sqq. 9 cf. ibid. 8, 6 sqq. 10 Matth. 26, 41 (= Marc. 14, 38; Luc. 22, 46) 11 Matth. 24, 21. 22, cf. Marc. 13, 19. 20 15 Matth. 24, 31 ) [*]( 1 et cor.. ad filios om. g propter homoeoteleuton 2 proximum] propriuin H 4 et om. DCB 5 etiam om. g ut diximus (quae uerba sunt Hieronymi interpolatio) om. CB, maximus T ex Iudeis om. I crediturorum S, creditorum H et om. FHI 6 post multitudinem add. quam nemo poterat dinumerare S 8 mittit H etiam om. T in caelum e 9 illos Fg ira T, ire F scotomari (deriuatum a Graeco oxdtu)p.a) TH, stotomari Dml, scuto mare M, scomari CBml, scopari Bm2e, estimari S, substernari ImlK, substerni Im2, totum maro F, per totum Dm2 10 post sanctos add. ut K legimus per angelos in euangelio I 11 intntis IS cum Vulg. temptatione T, temptationibus F 13 esset] fieret H cum Vulg. 14 magnos] malos CB regnum Antichristi] antichristum DCB 15 mittet FS, mittit TIKM, missurus est H 16 colligant D a quattuor uentis H cum Vulg. 17 angulos TIS finibus] summis IKM cum Vulg. caelij eius CB eius] terrae H ) [*]( G* )

84
85
et ante ait per prophetam: tunc erit pax terrae nostrae, cum surrexerint in ea septem pastores et octo morsus hominum et indagabuntAssur-hocestAntichristum-in fossa Nebroth: in damnatione diaboli. Ecclesiastes similiter: cum moti fuerint custodes domus. ipse autem dominus in parabola ad apostolos sic ait: cum uenissent ad eum operarii et dixissent: domine, nonne bonum semen seminasti in agro? unde ergo ibi lolium? respondit eis: inimicus hoc fecit. cui dixerunt: uis ibimus et eradicabimus illud? qui ait: non, sed sinite utraque crescere usque ad messem. et in tempore dicam messoribus colligere lolium et facere manipulos et cremare igni aeterno, triticum autem colligere in horrea mea. hos messores et pastores et operarios hic apocalypsis ostendit esse angelos.