Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Mitti autem de caelo orationes ecclesiae ab angelo et suscipi eas et contra effundi iram et scotomari regnum Antichristi per angelos sanctos et in euangelio legimus; ait enim: orate, ne incidatis in temptationem. erit enim angustia magna, qualis non fuit ab initio nec ab origine mundi, et nisi dominus breuiasset dies illos, non esset salua ulla caro super terram. hos ergo archangelos magnos VII ad percutiendum regnum Antichristi mittet. nam et ipse dominus dixit in euangelio: tunc filius hominis mittet nuntios suos et colligent electos eius de IIII uentis a finibus caeli usque ad fines eius. et ante ait: tunc [*]( 5 cf. Apoc. 7, 4-9 7 cf. ibid. 8, 3 sqq. 8 cf. ibid. 8, 6 sqq. 10 Matth. 26, 41 (= Marc. 14, 38; Luc. 22, 46) Matth. 24, 21. 22 cf. Marc. 13, 19. 20 15 Matth. 24, 31 17 Mich. 5, 5. 6 ) [*]( 3 ad sequentis] adsequentis A 8 effudit A scotomari scripsi, percuti A, cf. quod subsequitur lin. 14: ad percutiendum regnum 9 ait enim], enim ait A 16 colligent scripsi, colliget A — ircioovdaEt, cui lectioni non desunt testes )

83
84
erit pax terrae, cum surrexerint in ea VII pastores et octo morsus (hominum) et indagabunt Assur-id est Antichristum — in fossam Nebroth: in damnationem diaboli. etEcclesiastes similiter dixit: cum commoti fuerint custodes domus. ipse autem dominus sic ait: cum uenissent ad eum operarii et dixerunt ei: domine, nonne bonum semen seminasti in tuo agro? unde ergo ibi lolium? respondit eis: inimicus hoc fecit. qui dixerunt: uis imus eradicamus illud? dicit eis: non, sinite utraque ut crescant usque ad messem, et in tempore. inquit, dicam messoribus [fol. 12VJ colligere lolium et in ignem mitti, triticum autem in horrea recondere. hos messores et operarios hic apocalypsis archangelos esse ostendit.