Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*](9, 13-14 )[Post haec audiui unum ex quattuor cornibus altaris aurei quod est in conspectu dei dicens angelo qui habebat tubam: solue quattuor angelos stantes in quattuor angulos terrae, tenentes quattuor uentos qui ligati sunt apud flumen magnum[*]( 9, 13. 14; cf. 7, 1 I in ΥΦ = capitis IX u. 13. 14 expositio in S (V 332 M) )Eufraten.] Quattuor angelos per quattuor angulos [*]( 7, 1 ) terrae siue quattuor uentos trans Eufraten flumen: [*]( 9, 14 ) gentes sunt quattuor, quia omni genti a deo deputatus est angelus, sicut lex dicit: statuit eos per numerum angelorum dei. donec sanctorum compleatur numerus, suos non egrediuntur terminos, quia in nouissimo cum Antichristo uenient.