Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*](6, 8 ) Equus autem pallidus, et qui sedebat super illum nomen habebat mors. haec eadem quoque inter ceteras clades praedicauerat dominus: uenturas pestes et mortalitates. cum enim dicat: et infernum sequitur illum. id est ut dicat deuorationem animarum multarum impiarum. hic est equus pallidus.