Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 5, 1 )Esse autem in manu sedentis super tribunal librum scriptum deintus, signatum sigillis VII: uetus testamentum significatur, quod est datum in manu domini nostri, [*]( 5, 2. 3 ) qui accepit a patre iudicium. praeco, inquit, praeconauit, anne aliquis dignus esset aperire librum et soluere sigilla eius, et nemo inuentus est dignus neque in caelo neque in terra neque infra terram. aperire autem testamentum pati et pro hominibus mortem deuincere est. hoc dignus facere nemo est inuentus neque in angelis in caelo neque in hominibus in terra neque inter animas sanctorum in [*]( 5, 6) requie, nisi solus Christus filius dei, quem dicit uidisse agnum tamquam occisum, habentem cornua numero VII. in illum erat praedicatum: quicquid per uarias oblationes et [*]( 1 iacebant A 4 scdenti -1 5 ucintus] Victorini textus uerba Apoc. 5, 1 y.r..<l ONICFL-SV non praebuit, sed solum ECOJ&EV, cui lectioni interpretatio respondet 7 preconicauit A 8 anne aliquis scripsi, animali quis A 10 pati] ef. p. 62, 10 11 et scripsi, est A 15 VII] XII A )

61
62
sacrificia lex in illo meditata fuerat, ipsum implere oportebat. et quia ipse erat testator et mortem deuicerat, ipsum erat iustum constitui heredem (a) deo, ut possideret et substantiam [*]( 5, 5 ) morientis, id est membra humana. hunc dicit leonem de tribu Iuda uicisse [fol. 9V], radicem Dauid.

Leonem de tribu luda in Genesi legimus, (ubi) Iacob patriarcha ait: Iuda, te collaudant fratres tui: et dormisti et surrexisti tamquam leo et tamquam catulus leonis. ad deuincendam enim mortem leo dictus est, ad patiendum pro hominibus tamquam agnus ad occisionem adductus est. hic ergo aperit et resignat, quod ipse signauerat testamentum. hoc sciens et Moyses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque aduentum passionis eius, uelauit faciem suam et sic est populo locutus, ostendens uelata esse uerba praedicationis usque aduentum temporis Christi. nam et ipsam legem cum legisset populo, [*]( 7 Gen. 49, 8. 9 10 Esai. 53, 7 (Act. 8, 32) 14 Ex. 34, 33 ) [*]( 1 ipsum scripsi, ipsud A, cf. Georges, Wortformen p. 364 3 a om. A 6 ubi om. A 8 et tamquam scripsi (cf. p. 52, 15), etiam quam A 11 aductus A enuntiatum sed quia.. dictus est (cf. p. 63, 13. 14) praebet cod. A infra p. 64, 9. 10 12 Moysi A )

63
64
accepta lana sucida et sanguine uituli et aqua aspersit populum uniuersum dicens: hic est sanguiş testamenti, de quo mandauit ad uos dominus. animaduertere oportet igitur hominem diligentem praedicationem uniuersam in unum cohaerere. nam nec sufficit legem illam dici, quoniam et testamentum nominatur. nulla lex testamentum dicitur nec testamentum aliud nominatur, nisi quod faciunt morituri; et quodcumque intrinsecus testati sunt, signata sunt usque ad diem mortis testatoris. sed quia mortem deuicit et praeuenit carnificis [*]( 5, 6 ) officium, quasi occisus est dictus. ideo merito modo resignatur [fol. 10r] per agnum occisum, qui tamquam leo confregit mortem et quae de se praenuntiata fuerant repleuit (et hominem liberauit). id est carnem de morte, et accepit possessionem substantiae morientis, id est membrorum humanorum; (et) sicnt per unum corpus omnes homines debito mortis successerant, sic per unum corpus uniuersi credentes in uitam aeternam resurgent. modo ergo facies Moysi operitur, modo et reuelatur ideoque apocalypsis reuelatio dicitur, modo liber eius resignatur, modo hostiarum oblationes intelleguntur, modo sacerdotia et Christi mandata et fabricatio aedis (et) testimonia aperte intellegitur. [*]( 1 cf. Hebr. 9, 19 (Ex. 24, 8) 2 Hebr. 9, 20 9 ef. Ioh. 19, 33 13 cf. p. G2, 4 15 cf. I Cor. 15, 21 17 cf. Ex. 34, 33. 34 ) [*]( 1 aquam A 10 idem A resignat A 12 et homo lib. om. A 15 et om. A 16 sic] cf. p. 54, 11 17 operitur scripsi, aperitur A 20 Christi mandata] cf. p. 74, 7 et alt.] hanc uocem excipiebat Christum. quod uerbum postea litura est sublatum edis A et om. A testimonia] septem sigillis septem respondent interpretationes: facies Moysi (p. 62, 14), liber eius (p. 62, 16), hostiarum oblationes (p. 64, 1), sacerdotia (lIioysi et Christi, p. 64, 1-3 et 10-14, cf. p. 66, 10) Christi mandata (p. 64, 3), fabricatio aedis (id est ecclesiae credentium p. 64,16), testimonia (seniorum et euangelistarum p. 66, .1 sqq.), quae itidem septem numerantur 21 intellegitur] -Victorinus more Graecorum numerum -singularem posuit, cf. Roensch, Itala 2 p. 435 )
65
66

[*]( 5, 8. 9 ) XXIIII seniores et quattuor animalia citharas et fialas habentes, cantantes canticum nouum: (coniuncta ueteris testamenti praedicatio cum nouo populum christianum ostendit cantantem canticum nouum), id est confessionem suam publice proferentium [uidetur]. nouum est filium dei hominem fieri, nouum etiam eundem ab hominibus morti tradi, nouum tertia die resurgere, nouum cum corpore in caelis ascendere, nouum remissionem peccatorum hominibus dari, nouum spiritu sancto signari homines, nouum sacerdotium accipere obsecrationis et regnum expectare inmensae repromissionis. citharam enim extensam in ligno significabat corpus Christi passioni coniunctum [id est carnem Christi], fialam autem confessionem et noui [fol. 10v] sacerdotii propa- [*]( 5, 11 ) ginem. angelorum multorum: immo omnium. uniuersae electionis domino nostro gratulationem referentium eliberationis hominum de clade mortis.

CAP. VI.

Resignatio sigillorum, ut diximus, apertio est ueteris testamenti praedicatorum et praenuntiatio in nouissimo tempore futurorum; quae licet scriptura prophetica per singula sigilla dicat, omnibus tamen simul apertis sigillis ordinem suum [*]( 2 pars proxima a uerbis coniuncta ueteris testamenti usque ad uerba de clade mortis (lin. 16) exstat apud Beatum (p. 289 sq.) 10 cf. Apoc. 1, 6. 5, 10 15 electionis] cf. I Tim. 5, 21: electis angelis angelos homines dicit, qui et filii dei dicuntur Ps.-August. hornil. IV (XXXV 2424 II) ) [*]( 2 coniuncta .. lin. 4 nouum om. A propter homoeoteleuton 5 uidetur uncis inclusi nouum septies enumeratur 12 coniunctam A uerba id est carnem Christi uncis inclusi, cf. codd. T 13 sacerdoti A 14 ulliuersae scripsi, uniuersa A 15 electionis scripsi, electiones A domino] dono A gratulatio A eliberationis = ̀εξελευϑ18 sigillorum] singulorum A est] et A 20 quae] quem A )

67
68
[*]( 6, 1. 2 ) habet praedicatio. nam aperto primo sigillo cum dicat se uidisse equum album et equitem coronatum habentem arcum — hoc enim in primo factum est —, postquam ascendit in caelis dominus noster, aperuit uniuersa et emisit spiritum sanctum. cuius uerba per praedicatores tamquam sagittae ad cor hominum pergerent et uincerent incredulitatem. corona autem est praedicatoribus super caput promissa per spiritum sanctum. ceteri tres equi: famem, (bella) et pestilentiam in euangelio dominus ostendens praedicata manifeste significat; [*](6, 1 ) ideoque ait: unum de animalibus, quia omnia quattuor unum sunt. ueni autem et uide: \'ueni\' dicitur inuitato ad fidem et \'uide\' dicitur ei qui non uidebat. ergo equus albus uerbum praedicationis cum spiritu sancto in orbem missum: ait enim dominus: praedicabitur hoc euangelium in toto orbe terrarum in testimonium omnibus gentibus [fol. 11\'] et tunc ueniet finis. [*]( 1 a uerbis aperto primo sigillo usque ad uerbum magni p. 71, 7 cf. Beatum p. 293 8 cf. Apoc. 6, 5. 4. 8 14 Mattli. 24, 14 1 aperte signo id est sigillo A 8 bella om. A; infra (p. 70, 1. G) fames et bella memorantur 9 manifeste scripsi, manifesta A )
69
70

[*]( 6, 5 ) Equus autem niger famem significat; ait enim dominus: et erit fames per loca. proprie autem extendit se uerbum usque ad Antichristum, id est tempora, quando magna famis est futura quandoque et homines laedentur.

[*](6, 4 ) Equus rufus et qui sedebat super illum habens gladium: bella sunt, quae futura significat, ut legimus in euangelio: surget enim gens aduersus gentem et regnum aduersus regnum et erit terrae motus magnus. hic est equus rufus. [*]( 2 Mattli. 24, 7 7 Luc. 21, 10. 11 ) [*]( 3 famis A, cf. Georges, Wortformen p. 268 5 ruffus A 6 significat scripsi, significant A )

71
72

[*](6, 8 ) Equus autem pallidus, et qui sedebat super illum nomen habebat mors. haec eadem quoque inter ceteras clades praedicauerat dominus: uenturas pestes et mortalitates. cum enim dicat: et infernum sequitur illum. id est ut dicat deuorationem animarum multarum impiarum. hic est equus pallidus.

[*]( 6, 9 ) Animas autem occisorum uidisse sub ara id est sub terra. (al\'a) enim et caelum et terra dicuntur, sicut lex imaginaria ueritatis faciem meditata [ad duas aras, auream intrinsecus (et aeream extrinsecus), fecerat. nos autem intellegimus aram caelum dici a domino nostro nobis testimonium [*](3 cf. Matth. 24, 7 7 cf. Beatum p. 301 9 cf. Es. 30, 3 et 27, 2 ) [*]( 4 infernurn] item p. 74, 11 illud A id est ponit post deuorationem A 8 ara om. A lex imaginaria = 6 vojj.o<; 6 etxovt*6? 9 ad uncis inclusi 10 et aeream extrinsecus om. A )

73
74
perhibente; ait enim: (cum offeres munus tuum) ad aram — utique munera nostra orationes sunt quas efficere debemus — et ibi recordatus fueris habere aliquid fratrem tuum aduersus te, relinque ibi munus [fol. IP] tuum: utique ad caelum ascendunt orationes. sicut ergo caelum intellegitur ara aurea, quae erat interior — nam et sacerdos semel introibat in templum in anno, qui habebat Christi mandatum, ad aram auream; significabat spiritum sanctum hoc esse facturum, id est quod passus est, semel factum est —, sic et aerea terra intellegitur, sub qua est infernum, remota a poenis et ignibus regio, requies sanctorum, in qua quidem uidentur ab impiis et audiuntur iusti, sed neque [*]( 6, 10 ) illi ad illos transire possunt. hos ergo tantos, id est animas occisorum, expectare uin dic tam sanguinis, idest corporis sui, de habitantibus super terram uoluit nos cognoscere qui omnia uidet. sed quoniam in nouissimo tempore et sanctorum remuneratio perpetua et impiorum uentura. est damnatio, dictum est \'expectare\'; et pro corporis sui solatio [*]( 1 Matth. 5, 23. 24; cf. Carm. adu. Marcion. IV 182-185: Ara nitens auro caelum declarat in alto, Quo sanctae subiere preces sine crimine missae. Hanc aram dominus dixit, qua munera si quis Offert, ut primum pacem cum fratre retractet. ) [*]( 6 cf. Ex. 30, 10 et Hebr. 9, 7 8 cf. Hebr. 9, 8 11 cf. Carm. adu. Marcion. IV 145 sq.: Altior a tenebris, longe semotus ab igne, Sub terra tamen, haec ara uocatur ahena. ) [*]( 12 cf. Luc. 16, 26 ) [*]( 1 cum .. tuum om. A 2 utique] itaque A 3 recordatus fueris] recordare debemus si A 7 habebant A Christi mandatum] cf. p. 64, 20 8 spiritum sanctum] scil. spiritum sanctum in persona Christi, cf. p. 8, 12-17 10 Si cetera a terra A; distinguendum est: sic et eraa (pro aerea) terra 11 regio] regit A 18 post est add. autem A spectare A )
75
76
[*]( 6, 11 ) acceperunt, inquit, stolas albas, id est donum spiritus sancti. [*]( 2 sancti] finitur capituli Apocalypsis sexti explanatio Victorini. ne tota pagella vacaret, ad illustrar clam Hieronymi recensionem, quae in aciuersa pagina descripta est, Jiic addere placuit eos locos, quos Beatus ex Ticonii commentariis deprompsit (cf. ree. Hieron. VI 5): In hoc (sexto) sigillo persecutio est [p. 3<9S] nouissima .... Quod dicit factum solem tamquam cilicium, id est: incredulis obscurabitur splendor doctrinae. quod est sol, hoc est luna, hoc stellae, id est ecclesia; sed a toto pars intellegitur.... In nouissimo uero Antichristi aduentu, luna quod dicit facta est sanguis, ecclesia sanctorum ostenditur pro Christo sanguinem fundere. stellas quas dicit cadere, id est fideles perturbari.... [p. 309] Quemadmodum ficus agitata iactat grossos suos, id est ficos uanos, qui boni uidebantur et non erant... , tales sunt hypocritae et simulatores intra ecclesiam, qui in tempore pacis uni esse uidentur cum ecclesia. sed mox ut persecutionis tempus aduenerit, excutiuntur ab ecclesia ... Caelum semper ecclesiam intellegimus; quod terrae motu facto recedere <dicit), id est de medio fieri 310] Caelum et montes et insulae, hoc totum unam ecclesiam dixit, facta nouissima persecutione Antichristi omnem de loco suo recessisse. sed potest in utramque partem conuenire, id est in bonos et malos, quia bona pars monebitur de loco suo fugiens et mala pars mouebitur de loco suo, id est perdet gratiam... )
77
78

[*](De Victorini editione conferantur quae ad pag. 76, 2 adnotauimus. pajfellae albae utimur opportunitate. ut sectionem 6 textus Hieronymiani, quae in aduersa pagina lin. 7-13 legitur, ab llippolyto originem ducere doceamus; nam Hippolyti capita contra Caium, quorum fragmenta apud Dionysium Bar-Salibi exstant, haec exhibent uerba e lingua Syrorum in nostram Germanorum icersa: Nicht von den Engeln sagt er, daB sie zum Kriege kommen, sondern daB vier Volker sich von der Gegend am Euphrat aufmachen und tiber die Erde kornmen und die Menschheit bękriegen. DaB er aber sagt \'vier Engel\', ist den Schriften nicht unbekannt; (denn) Mose sagt: Als er die Menscbenkinder zerstreute, errichtete er die Grenze der Volker nach der Zahl der Engel Gottes. Indem also die Volker den Engeln iibergeben wurden uncI eiJl jedes Volk je einem Engel zufiel, so hat Johannes recht, wenn er in der Offenbarung sagt: LOse diese vier Engel, welches sind die Perser, die Meder, die Babylonier und die Assyrer. Da niimlicli jene Engel, die den Volkern zuerteilt wurden, nicht den Befehl haben, die ihnen Zuerteilten aufzureizen, so ist damit eine gewisse Gebundenheit durch die Macht des Wortes ausgedriickt, welches sie zuriickhalt, bis der Tag kommen und der Herr des Alls befehlen wird. Und dies geschieht, weim der Antichrist kommt. (Hippolytus Werke, herausgegeben von Bonwetsch und Achelis, erster Band, zweite Halfte, Leipzig 1897, S. 243). Hieronymum autem uidemus loci ex Deut. 32, 8 hic laudati alibi similiter mentionem facere, cf. in Danielem librum c. 7: Quattuor uentos caeli quattuor arbitror angelicas potestates, quibus principalia regna commissa sunt, iuxta illud quod in Deuteronomio legi- mus: quando diuidebat altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum angelorum dei (XXV 527. 528 M; praeterea cf. ibid. 267 B, 420 A, 555 U, 1206 C). Ad lin. 9-13 cf. Commodiani carm. apolog. u. 891 sq.: Exurget iterum in istius clade Neronis Rex ad orientem cum quattuor gentibus inde. Quae leguntur in Hieronymi recensione VI 7, conferantur cum uerbis Primasii, Comment. in Apocal. III (LXVIII 851 JJI): Quos ante singulatim nominauerat, nunc in unitate consociat: stantes ante thronum et in conspectu agni et erant amicti stolis albis et palmae fuerunt in mallibus eorum .... stolis baptismum, palmis triumphum crucis insinuat. )

79
80

De Victorini editione, quod attinet ad cap. VI, conferantur quae ad pag. 76, 2 adnotauimus. recensionis Hieronymi cap. VI sect. 8, quae in aduersa pagina lin. 6-9 repraesentatur, ex Ticonii commentariis deprompta exstat in Ps.-Augustini homil. in Apocal. VI (XXXV 2427. 2428 bis M), apud Primasium (LXVIII 854 M), apud Beatum p. 357.