Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 4, 10 ) Et cum haec (fierent), cecidisse (dicit) uniuersos [*]( 4, 9 ) maiores natu et adorasse dominum. cum darent animalia gloriam et honorem: id est cum euangelium, actio scilicet domini et doctrina, adimplesset ante per illos praenuntiatum uerbum, digne meritoque exultabant scientes se rite uerbum domini ministrasse. denique quia uenerat, qui mortem deuinceret (et) coronam inmortalitatis solus dignus sumeret, omnes quotquot habebant pro gloria actus sui optimi coronas, [*]( 4, 10 c ) proiecerunt eas sub -pedibus eius: id est propter eminentem uictoriam Christi omnes uictorias sub pedibus eius. hoc et in euangelio suppleuit Christus dicendo — cum enim passurus nouissime ueniret Hierosolymis dominus noster (et) exisset illi populus in obuiam, alii [fol. gr] praecisis ramis palmarum uiam sternebant, alii tunicas suas subiciebant —, duos scilicet populos ostendens, unum patrum et prophetarum, magnorum uirorum, qui quascumque habebant uictoriarum suarum palmas C contra peccata, Christo eas sub pedibus eius [*]( 11 cf. Ioh. 12, 13 13 cf. Matth. 21, 8 ) [*]( 1 fierent om. A dicit om. A 3 euangelium scripsi, euangelii A 4 doctrinam A adimplesset scripsi, adimplens et A 6 uerbum domini uerbum A 7 et om. A 8 optimi] obtulerunt A 10 Christo A 11 Christus A, spiritus sanctus reliqui testes 12 ueniret] uenire et A et cm. A 13 in obuiam A, cf. cod. Cantabrig. Ioh. 12, 13: in obuiam eius = fC5 urcavTrjatv GCUTGD 15 unum] patres et prophetae unus ordo sunt eorum, qui praecisis ramis palmarum uiam sternebant, alter ordo non explicatur: a uero sensu aberrauit recensio Hieronymi )

59
60
iaciebant. palma autem idem significat, quoniam non datur nisi uictori.

CAP. V.

[*]( 5, 1 )Esse autem in manu sedentis super tribunal librum scriptum deintus, signatum sigillis VII: uetus testamentum significatur, quod est datum in manu domini nostri, [*]( 5, 2. 3 ) qui accepit a patre iudicium. praeco, inquit, praeconauit, anne aliquis dignus esset aperire librum et soluere sigilla eius, et nemo inuentus est dignus neque in caelo neque in terra neque infra terram. aperire autem testamentum pati et pro hominibus mortem deuincere est. hoc dignus facere nemo est inuentus neque in angelis in caelo neque in hominibus in terra neque inter animas sanctorum in [*]( 5, 6) requie, nisi solus Christus filius dei, quem dicit uidisse agnum tamquam occisum, habentem cornua numero VII. in illum erat praedicatum: quicquid per uarias oblationes et [*]( 1 iacebant A 4 scdenti -1 5 ucintus] Victorini textus uerba Apoc. 5, 1 y.r..<l ONICFL-SV non praebuit, sed solum ECOJ&EV, cui lectioni interpretatio respondet 7 preconicauit A 8 anne aliquis scripsi, animali quis A 10 pati] ef. p. 62, 10 11 et scripsi, est A 15 VII] XII A )

61
62
sacrificia lex in illo meditata fuerat, ipsum implere oportebat. et quia ipse erat testator et mortem deuicerat, ipsum erat iustum constitui heredem (a) deo, ut possideret et substantiam [*]( 5, 5 ) morientis, id est membra humana. hunc dicit leonem de tribu Iuda uicisse [fol. 9V], radicem Dauid.

Leonem de tribu luda in Genesi legimus, (ubi) Iacob patriarcha ait: Iuda, te collaudant fratres tui: et dormisti et surrexisti tamquam leo et tamquam catulus leonis. ad deuincendam enim mortem leo dictus est, ad patiendum pro hominibus tamquam agnus ad occisionem adductus est. hic ergo aperit et resignat, quod ipse signauerat testamentum. hoc sciens et Moyses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque aduentum passionis eius, uelauit faciem suam et sic est populo locutus, ostendens uelata esse uerba praedicationis usque aduentum temporis Christi. nam et ipsam legem cum legisset populo, [*]( 7 Gen. 49, 8. 9 10 Esai. 53, 7 (Act. 8, 32) 14 Ex. 34, 33 ) [*]( 1 ipsum scripsi, ipsud A, cf. Georges, Wortformen p. 364 3 a om. A 6 ubi om. A 8 et tamquam scripsi (cf. p. 52, 15), etiam quam A 11 aductus A enuntiatum sed quia.. dictus est (cf. p. 63, 13. 14) praebet cod. A infra p. 64, 9. 10 12 Moysi A )

63
64
accepta lana sucida et sanguine uituli et aqua aspersit populum uniuersum dicens: hic est sanguiş testamenti, de quo mandauit ad uos dominus. animaduertere oportet igitur hominem diligentem praedicationem uniuersam in unum cohaerere. nam nec sufficit legem illam dici, quoniam et testamentum nominatur. nulla lex testamentum dicitur nec testamentum aliud nominatur, nisi quod faciunt morituri; et quodcumque intrinsecus testati sunt, signata sunt usque ad diem mortis testatoris. sed quia mortem deuicit et praeuenit carnificis [*]( 5, 6 ) officium, quasi occisus est dictus. ideo merito modo resignatur [fol. 10r] per agnum occisum, qui tamquam leo confregit mortem et quae de se praenuntiata fuerant repleuit (et hominem liberauit). id est carnem de morte, et accepit possessionem substantiae morientis, id est membrorum humanorum; (et) sicnt per unum corpus omnes homines debito mortis successerant, sic per unum corpus uniuersi credentes in uitam aeternam resurgent. modo ergo facies Moysi operitur, modo et reuelatur ideoque apocalypsis reuelatio dicitur, modo liber eius resignatur, modo hostiarum oblationes intelleguntur, modo sacerdotia et Christi mandata et fabricatio aedis (et) testimonia aperte intellegitur. [*]( 1 cf. Hebr. 9, 19 (Ex. 24, 8) 2 Hebr. 9, 20 9 ef. Ioh. 19, 33 13 cf. p. G2, 4 15 cf. I Cor. 15, 21 17 cf. Ex. 34, 33. 34 ) [*]( 1 aquam A 10 idem A resignat A 12 et homo lib. om. A 15 et om. A 16 sic] cf. p. 54, 11 17 operitur scripsi, aperitur A 20 Christi mandata] cf. p. 74, 7 et alt.] hanc uocem excipiebat Christum. quod uerbum postea litura est sublatum edis A et om. A testimonia] septem sigillis septem respondent interpretationes: facies Moysi (p. 62, 14), liber eius (p. 62, 16), hostiarum oblationes (p. 64, 1), sacerdotia (lIioysi et Christi, p. 64, 1-3 et 10-14, cf. p. 66, 10) Christi mandata (p. 64, 3), fabricatio aedis (id est ecclesiae credentium p. 64,16), testimonia (seniorum et euangelistarum p. 66, .1 sqq.), quae itidem septem numerantur 21 intellegitur] -Victorinus more Graecorum numerum -singularem posuit, cf. Roensch, Itala 2 p. 435 )
65
66

[*]( 5, 8. 9 ) XXIIII seniores et quattuor animalia citharas et fialas habentes, cantantes canticum nouum: (coniuncta ueteris testamenti praedicatio cum nouo populum christianum ostendit cantantem canticum nouum), id est confessionem suam publice proferentium [uidetur]. nouum est filium dei hominem fieri, nouum etiam eundem ab hominibus morti tradi, nouum tertia die resurgere, nouum cum corpore in caelis ascendere, nouum remissionem peccatorum hominibus dari, nouum spiritu sancto signari homines, nouum sacerdotium accipere obsecrationis et regnum expectare inmensae repromissionis. citharam enim extensam in ligno significabat corpus Christi passioni coniunctum [id est carnem Christi], fialam autem confessionem et noui [fol. 10v] sacerdotii propa- [*]( 5, 11 ) ginem. angelorum multorum: immo omnium. uniuersae electionis domino nostro gratulationem referentium eliberationis hominum de clade mortis.