Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 20, 2. 3 ) \'Coccineum\' autem zabulum includi et omnes angelos eius refugas in tartarum gehennae in aduentum domini nemo ignoret (et) post mille annos dimitti propter gentes, quae seruiuerint Antichristo, ut ipsae solae pereant, quia sic meruerunt; [*]( 20,4—6 ) dein fieri catholice iudicium. ideo ait: et uixerunt, inquit, [*]( 3 cf. Commodiani carmen apologeticum u. 998 (CSEL XV 180): Et qui reseruantur, ut seruiant iustis, euadunt. inde apparet Commodiano editionem Victorini integram notam fuisse ) [*]( 4 cf. Apoc. 20, 7-9 8 cf. Apoc. 17, 3: bestiam coccineam ) [*]( 8 CoccineumJ de reclusione diaboli dic<it> in tartarum et angelos eius A in mg. 10 et addidi 12 catholice = iW.S.OMXŪH; )

139
140
mortui \'scripti in libro uitae\' et regnauerunt cum Christo mille annos. haec resurrectio prima. beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: ad hunc mors secunda non habet potestatem. de hac resurrectione inquit: et uidi agnum stantem et cum co CXLIIII milia, id est cum Christo stantes, eos scilicet, qui ex Iudeis in nouissimo tempore sunt credituri per praedicationem Heliae, quos non solum testatur spiritus corpore uirgineo sed et lingua. ideo superius meminit maiores natu XXIIII dixisse: gratias agimus tibi, domine deus, qui. regnasti; et gentes indignatae sunt.