Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 14,6 )[fol. 19r] Angelum autem uolantem medio caelo, quem dicit se uidisse, et supra tractauimus eundem esse [*]( 14,8 ) Heliam, qui anticipat regnum Antichristi. alium autem a angelum sequentem eundem comitem praedicationis suae prophetam significat. sed quia, ut diximus, \'composito consilio\' duces illius ciuitatem hanc magnam Babylonem sunt expugnaturi. ruinam illius est testatus.