Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 12, 6. 14 ) Mulierem autem uolasse in deserto auxilio alarum [*]( 4 cf. Ioh. 8, 44 8 cf. pag. 118, 2-11 9 cf.pag. 118, 15-120, 1 ) [*]( 1 et uncis inclusi 2 utrumque] scil. Antichristuni et gentes 3 ruffi A 5 tantum scripsi, tanto A 8 in priore = ev ku επροσϑεν (weiterhin, im Verfolg der Rede) )

111
112
magnae aquilae — duum scilicet prophetarum —: ecclesiam omnem catholicam, in qua nouissimo tempore creditura sunt CXLIIII milia sub Helia propheta. ceterum populum binum inueniet ibi in aduentum domini nostri Iesu Christi. ipse quoque dominus Christus in euangelio ait: tunc qui in Iudea sunt fugiant in montibus, id est, quotquot in [*]( 12,6.14 ) Iudea collecti fuerint, eant in illum locum, quem paratum habent, ut nutriantur ibi triennio et mensibus sex [*]( 12, 14 ) a facie diaboli. alae aquilae magnae: duo sunt prophetae, Helias et qui cum illo erit propheta.

[*]( 12, 15 12, 16 ) Aqua autem quam misit de ore suo serpens: iussu suo exercitum sequi eum significat. aperuisse autem terram (os suum) et deuorasse aquam: uindictam de persecutoribus manifestat. hanc igitur licet parturientem significet et postea partu [fol. 17r edito fugientem ostendat, non uno tempore haec contigerunt. Christus enim quod natus sit, [*]( 3 cf. Apoc. 7, 4 et 14, 1. 3 4 binum] cf. Commodiani carm. apolog. u. 1058 sq. (CSEL XV 187 sq.): Ceteri qui fuerint in aduentum Christi de sanctis, De duobus populis.... ) [*]( 5 Luc. 21, 21 10 cf. pag. 98, 10-17 ) [*]( 1 duum scilicet prophetarum scripsi collata linea 9, donum scilicet et prophetarum A prophetarum] add. et A 2 creditura scripsi, crediture A 4 binum] litterae in A legi possunt aut binum aut uiuum 5 tunc SttBi A 6 fugiant] add. et A 12 eum] scil. serpentem uel diabolum 13 os suum om. A; an nihil addendum et aperuisse sensu reflexiuo = se aperuisse (cf. emendare, uertere, mergere etc.) accipiendum est? )

113
114
scimus tempora intercessisse; ut illa autem fugiat (a facie serpentis\\ adhuc factum non esse.

[*]( 12, 7—9 ) Deinde ait: factum est in caelo bellum: Michael et nuntii eius pugnauerunt cum dracone, et draco pugnauit et nuntii eius, nemo est inuentus ei locus in caelo. et iactatus est draco magnus, anguis antiquus, recidit in terram. hoc est initium aduentus Antichristi. ante tamen oportet praedicare Heliam et pacifica tempora esse, et sic postea consummato triennio et mensibus sex praedicationis Heliae iactari Antichristum de caelo, ubi habuit potestatem ascendendi usque ad illud tempus, et angelos refugas uniuersos. sic Antichristum de inferno suscitari, hoc et Paulus apostolus ait: nisi prius uenerit peccati, filius perditionis, aduersarius, qui se eleuabit super omne quod nominatur deus aut colitur. [*]( 1 cf. Apoc. 12, 14 9 cf. ibid. 11, 3 10 Antichristum] diabolus.. quia ipse Antichristus est Finn. Natern. de errore prof. rel. c. 22 (CSEL II 112, 18), Beliar, angelum magnum, regem huius mundi, descensurum esse Ascensio Esaiae docet c. 4, 2 (ef. R. II. Charles, The Ascension of Isaiah 1900) 11 cf. Hiob 1, 6 et Zach. 3, 1 13 II Thess. 2, 3. 4 )

115
116

[*](12, 4 a )Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi autem hoc arbitrantur, tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debet, angelorum sibi sub- [*]( 12, 18 ) ditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet a constitutione\'. ergo (quod) superius dicebamus, ait apocalypsis: stetit super arenam maris.