Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 11, 19 ) Apertum esse templum dei quod est in caelo: apparitio domini nostri est. templum dei filius ipsius est, sicut ipse ait: soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud; et dicentibus Iudeis: quadraginta sex annis aedificatum est, [unde] ait euangelista: ille de [*]( 11, 19 ) templo corporis dicebat. arca testamenti: euangelii praedicatio et indulgentia delictorum et omnia quaecumque (cum) illo aduenerunt, illud dicit apparuisse.

CAP. XII.

[*]( 12, 1. 2 ) Mulier autem amicta sole et luna sub pedibus, habens coronam stellarum XII, parturiens in [*]( 11 Ioh. 2, 19-21 ) [*]( 2 sparse = eo7tap|XEva)? uel OTtopaSiqv 8 lectionis scripsi, dilectionis A 13 unde uncis inclusi 16 cum om. A )

105
106
doloribus suis: ecclesia est antiqua patrum et prophetarum et sanctorum [fol. 16\'] apostolorum, quia gemitus et tormenta desiderii sui habuit. usque quo factum est ex plebe sua secundum carnem suam olim promissum [esse]. sole autem amictam: spem resurrectionis significat et gloriae repromissionem. luna uero: casus sanctorum corporum ex debito mortis, quod deficere numquam potest. nam quemadmodum minuitur uita hominibus. sic et augebitur nec in toto extincta est spes dormientium, ut quidam putant, sed habebunt in tenebris lucem sicut lunam. stellarum XII coronam: (coronam) patrum significat secundum carnis natiuitatem, ex quibus erat spiritus carnem sumpturus.