Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 11, 4 ) Hi sunt duae oliuae et duo candelabra, qui in conspectu domini terrae stant, id est in paradiso. hos ergo oportet interfici ab Antichristo post multas plagas saeculo [*]( 11, 7 ) infixas, quem dicit ascendisse bestiam de abysso. (de abysso) autem eum ascensurum multa testimonia nobis in hoc capitulo contrahenda sunt. ait enim Esaias: ecce Assur cypressus in monte Libano. «Assul\'>: deprimens; \'cypressus\' excelsus ramosus: id est populus multus; in monte Libano\':) in regno regnorum; formosus in germinibus: id est fortis in exercitibus. aqua, inquit, nutriuit illum: id est multa milia hominum, quae subiecta erunt illi. abyssus auxitillum: est ructuauit eundem. nam Ezechiel [*]( 3 cf. Zach. 4, 11-14 9 Ezech. 31, 3 13 ibid. 31, 4 15 cf. Esai. 8, 7 ) [*]( 4 liii A 8 de abysso om. A 9 Esayas A; falso Victorinus Esaiam prophetam laudat pro Ezechiele, cf. lin. 15 10 pr. asur A alt. Assur .. in monte Libano om. A propter homoeoteleuton 12 formosum A 15 Ezechiel] immo Esaias, cf. notam ad lin. 9 )

101
102
paene eisdem uerbis loquitur [fuisse]. fuisse autem eum in regno regnorum et fuisse inter Caesares et Paulus contestatus est. ait enim ad Thessalonicenses: si modo tenet, qui uidetur, donec de medio tollatur. et tunc apparebit, cuius est aduentus secundum efficaciam satanae signis et mendaciis. et ut scirent illum esse uenturum, [qui tunc erat uenturus] qui tunc erat princeps, adiecit: arcanum malitiae iam molitur, id est, malitiam quam facturus est, arcane molitur, sed non uirtute sua nec patris (sui) suscitatur sed dei iussu. quare ergo Paulus dixit: idcirco quoniam non ceperunt amorem dei, mittit illis deus spiritum erroris. ut omnes persuadeantur mendacio, qui non sunt persuasi a ueritate. Esaias ait: sustinentibus illis lucem ortae sunt tenebrae.

Hos prophetas ab eodem interfici manifestat apocalypsis et [*]( 11, s ) quarta die resurgere, ne quis aequalis deo inueniatur. Sodomam autem et Aegyptum dici Hierosolymam actus populi persecutoris effecit. diligenter ergo et cum summa sollicitudine [*]( 3 II Thesa. 2, 7b—9 8 ibid. 2, 7a 11 ibid. 2, 10. 11 14 Esai. 59, 9 17 cf. Apoc. 11, 11 ) [*]( 1 fuisse (pr.) uncis inclusi 5 secundus A 6 sciret A 7 qui tunc erat uenturus uncis inclusi 8 malitiam scripsi, malicie A 10 sui om. A 12 persuadeant A 17 deo A, domino a Sodoma A 19 persecutores A )

103
104
sequi oportet propheticam praedicationem et intellegere, quoniam spiritus sanctus sparse praedicat et praeposterat et percurrit usque ad nouissimum tempus. rursus tempora superiora repetit, et quoniam quod facturus est semel, aliquoties quasi factum esse ostendit — quod nisi intellegas aliquoties dictum, non aliquoties futurum, in grandem caliginem incidis —, ergo interpretatio sequentium dictorum in eo constabit, ut non ordo lectionis sed rationis intellegatur.

[*]( 11, 19 ) Apertum esse templum dei quod est in caelo: apparitio domini nostri est. templum dei filius ipsius est, sicut ipse ait: soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud; et dicentibus Iudeis: quadraginta sex annis aedificatum est, [unde] ait euangelista: ille de [*]( 11, 19 ) templo corporis dicebat. arca testamenti: euangelii praedicatio et indulgentia delictorum et omnia quaecumque (cum) illo aduenerunt, illud dicit apparuisse.