Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 1, 15 b ) Vox eius tamquam uox aquarum multarum. aquae] multae populi esse intelleguntur, sed et donum baptismi, quod [*]( 2 Mattli. 17, 26 6 Ps. 61, 12 13 Ioh. 12, 48 15 II Thess. 2, 8 ) [*]( deus 6 (Joinjnns A 7 audiuhv.:, A 8 liaec ergo .. I. 10 nominatur om. Ilierotnjmus 9 denarii aut scripsi, denaria ut Aaa. 12 uos ego ao. 14 in nouissima] aliter in nouissimo Am2 in mg. clextro 19 sed ^ do- num A )

25
26
[*]( 1, 15 a ) emisit praecepto per apostolos diffundi I ad salutem hominum. I pedes eius similes aurichalco tamquam in fornace I conflatos. apostolos dicit, quia per passionem conflati praedicauerunt uerbum eius; per quos enim ambulat praedicatio, merito pedes nominantur. unde propheta anticipauit dicendo: adoremus, ubi steterunt pedes eius, quoniam ubi illi primi steterunt et ecclesiam confirmauerunt, id est Iudeam, ibi omnes sancti conuenturi sunt et deum suum adoraturi.

[*](1, 16 a ) Septem stellae in dexteram. diximus, quia spiritus sanctus septiformis uirtutis datus est in potestatem eius a patre, sicut Petrus ad Iudeos exclamauit: dextera igitur dei exaltatus acceptum a patre spiritum effudit, hunc quem uidistis et audistis. sed et donum baptista anticipauerat discipulis suis dicendo: non enim de mensura dat spiritum. pater amat filium et omnia dedit in manu eius. istae sunt septem stellae.

[*]( 1, 20 ) Septem autem ecclesiae, quas nominatim uocabulis suis [*]( 6 Ps. 131, 7 (ef. προσϰνήσμεν LXX cod. Alex.) 11 Act. 2, 33 14 loh. 3, 34. 35 ) [*]( 1 emisit scripsi cum Hieronymo, demisit A aliter emisit preceptum per apostolos diffunditur ad salutem hominum Am2 in mg. 2 auricalcho A 3 conflato A 4 ambulat] cf. Ps.-Augustini homil. in Apoc. I (XXXV 2418 l. 18 M) 6 adoremus] aliter adorauimus in loco Am2 in mg., item psahnortim uersio in cod. Sangerman. 9 diximus] cf. p. 10, 8 sqq. 12 exaltatus est A effundit A 13 aliter uiLdetis et auditiSj/lwta in mg. 14 de mensura etc.] aliter ad mensuram dat deus spiritum Ieso Christo Am2 in mg. 1G manu eius scripsi cum Hieronymo, manibus A, aliter in manu eius Am2 in mg. )

27
28
uocat, ad quas (et) epistolas facit, non quia illae solae (sint) ecclesiae aut principes, sed quia quod uni dicit, omnibus dicit; nihil enim differet, utrum quis uexillationi, paucorum militum numero, an per eam toto exercitu loquatur. denique siue in Asia siue in toto I [fol. 3V] orbe, Sjeptem ecclesias omnes et septem nominatas unam esse catholicam Paulus docuit: primum quidem, ut seruaret (ipse) et ipsum, septem ecclesiarum non excessit numerum, sed scripsit ad Romanos, ad Corinthios. ad Ephesios, ad Tessalonicenses, ad Galatas, ad Philippenses, ad Colossenses; postea singularibus personis scripsit, ne excederet numerum septem ecclesiarum, et in breui contrahens praedicationem suam ait ad Timotheum: ut scias qualiter debeas conuersari in aede dei aut quae sit ecclesia uiui dei. hunc typum a spiritu sancto per Esaiam praedicari legimus de septem mulieribus, quae adprehenderunt [*]( 12 I Tim. 3, 15 (aut quae == rt xiq pro rrc:) 15 Esai. 4, 1 ) [*]( 1 et add. Am2 sint add. Am2 in mg. 3 differet Aml, differt Am2 utrum] ut Am2 in mg. aliter ucLxillationem pallcorum, milium maiori numero anteponat Am2 in mg. 4 exercitu = exercitui 5 ecclesias esse omnes A (e;se add,. m. ree.) 7 aliter primo quod ut seruaret ipse Am2 in mg. ipso addidi ex Hieronymo, om. A et ipsum = et idem (y.cÚ Tb CI.:)t0) 13 aede] aliter ecclesia Am2 in mg. dextro )
29
30
hominem unum. unus autem homo Christus est, non ex semine natus. septem mulieres ecclesiae sunt, panem accipientes suum et tunicis suis uelatae, quae petunt auferri inproperium suum, ut inuocetur nomen illius super illas — \'panem\' autem: spiritum sanctum, qui nutrit in uitam aeternam: (\'suum\'): per credulitatem sibi promissum. ut tunicas suas\' id est sibi promissas, quibus cooperiri optant; denique ait Paulus: oportet hanc fragilitatem inuiolantiam et mortale hoc uestiri inmortalitatem: \'auferri inproperium suum\': inproperium est peccatum pristinum quod aufertur in baptismo et incipit uocari homo Christianus, quod est: inuocetur nomen tuum super nos. in his ergo septem ecclesiis puta fieri de una ecclesia.

Pro qualitate fidei et electionis aut ad eos scripsit, qui et laborant in saeculo et operantur de frugalitate laboris sui et patientes sunt et, cum uideant quosdam homines in ecclesia [*]( 2 cf. Esai. 4, 1 8 I Cor. 15, 53 12 Esai. 4, 1 14 cf. Apoc. 2, 1-7 ) [*]( 3 suum] aliter et cum eis sunt uelatae Am2 in mg. d. 4 nomen] aliter domini in illis Am,2 in mg. d. 6 suum addidi 7 id estl stolas add. Am2 in mg. post cooperiri add. se Am2 s. l. optant] temptant add. Am2 in mg. d. 8 inuiolantiam scripsi (= ctaaap-tctv), inuiolentiam A; Hieronymus maluit scribere inuiolatum 11 et..homo om. A; post Christianus add. Am2 in linea: Et incipit uocari homo christianus 13 fieri idem quod agi ecclesia] septem et add. Am2 in mg. )

31
32
dissipatores et pestiferos, ne dispersio fiat, portant illos — admonet tamen eos de amore, in quo fides desit, ut agant paenitentiam —: aut ad eos qui locis crudelibus inhabitant inter persecutores et perseuerant esse fideles; aut ad eos qui humiliter instructi in fide fortiter perseuerant; aut ad eos qui sub praetextu misericordiae inlicita peccata in ecclesia inducendo docent alios ea facere; (aut ad eos qui sunt in ecclesia faciles; aut ad eos qui neglegentes nomine tantum Christiani sunt:) aut arguit eos qui student scripturas et laborant cognoscere arcana praedicationis et dei opus facere nolunt, id est misericordiam et amorem. omnibus paenitentiam denuntiat, omnibus iudicium adnuntiat.