Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

[Quondam ueteres ob studium sapientiae enucleare atque sciscitari assidue minime desistebant, quae forte uel qualia prospere uel secus prouinciis, locis aut regionibus euenissent, de quibus uel in quibus exacuerent stilum ingenii sui atque redolentes magisterii flores ignaris historiae calathorum offerrent gratuito munere propinatos, dabantque operam ut nequaquam lateret in totum, quod in parte forte fuerat gestum.

Sed illi fastu mundialis amoris inflati gloriam elationis suae longe lateque gestiebant laudabiliter diffamari. At uero uenerabilitas studii tui historiam texere cupiens, inquiris simili quidem feruore, dispari tamen amore; et illi ut laudarentur in saeculo, ipse ut praeclarus appareas in futuro et dicas: in domino laudabitur anima mea: audiant mansueti et laetentur. Poteris ut uoluisti, quia omne datum optimum et omne donum perfectum caelitus accepisti, eruditus a [*]( 12 Ps. 38, 3. 14 lac. 1, 17. ) [*]( Incipit prologus B VW Incipit prologus uictoria episcopi patriae oitensi C Incipit prologus in historiam persecutionis africane prouincie a Incipit prologus sancti Victoria episcopi s Incipit historia persecutionis africae (africanae b) prouintiae (prouinciae b) temporum geiserici et honorici regis uuandalorum scribente ea (eam b) sancto uictore episcopo patriae uitensis (patrii vincnsis sic b, vn quo titudus a m. rec. . additus est, cum prior euanuerit) P M hic inscriptione caret ) [*]( 8 secus per 8 prouinciae loca aut regiones ϕ 5 rendolentee W historiae L hystoriis M historiis rell. calathorum V calatoram Ws galathorum V1CM2a galatharum Ml galatorum PR: in B haec uox euanuit 6 gratuitu B debantque P 7 in toto ϕL forte om. ϕ PR 8 fastum B 9 lateque om. ϕ 10 reteiere W inquirit Wv: cf. Indic. III \'part. absol.\' simili quidem] similitudinem PR 11 sed dispari a 14 potiris PB ) [*]( VII. ) [*]( 1 )

2
tanto pontifice totoque laudis genere praedicando beato Diadoco, cuius ut astra lucentia extant quam plurima catholici dogmatis monumenta dictorum. Et sat est tibi ut aequiperes doctrinam doctoris, quia satis est discipulo ut sit quomodo magister eius.

Alium uideo Timotheum ab incunabulis infantiae sacris litteris eruditum, necnon inter alios sublimem atque expeditum magisterii gentium Lucam, arte medicum, apostoli Pauli discipulum. Ego namque iubentis imperio oboedientiae

ceruicem submittens, quae obuenerunt in partibus Africanis debaccantibus Arrianis, sensim breuiterque indicare temptabo, et quasi rusticanus operarius defatigatis ulnis aurum colligam de antris occultis, speciem uero adhuc sordentem atque confusam non cunctabor artifici iudicio ignis examinandam contradere, qui monetarios possit solidos picturare.] [*]( 5 cf. II Tim. 3, 15. ) [*]( 1 generis P diacono MPR 2 lucnlentia W docmmtis W 8 monimenta ϕa nti P equipperes M 4 quia] qui B 5 Timotheum] timotheum scilicet in te C; in Vs haec s. I. addita sunt ab incunabilis B a cunabulis a 6 eruditum litteris W 7 magisterii ego: magistri mss 9 ceruice B africani P affricania ϕ a 10 debacantibus P debachantibos ϕ indicare temptabo] explicabo a temtabo BW 11 rusticus PB defatigans ulnas PB colligant P 13 artiflciB WPB igni aPB 14 monctarios VC picturare. Incipit historia (istoria W) persecutionis africanae prouinciae temporum geiserici (genserici W) et hunorici (hunerici L) regis (regum L) uuandalorum scribente sancto uictore episcopo patriae uitensi (uitensis L) BWL Explicit prologus. Incipit liber historie persecutionis africane prouincie tempore geiserici et hunerici regum uandalorum edite a sancto uictore episcopo patri uitensi a Incipit liber geiserici et hunirici regis uuandalorum scribente sancto uictore episcopo patriae uitensi V C Incipit liber -I- affricanae historiae (hyat. s) scribente sancto uictore episoopo patrie uitensi M s Explicit prologus. Incipit historia P )

3

(I, 1) Sexagensimus nunc, ut clarum. est, agitur annus ex eo, quo populus ille crudelis ac saeuus Uuandalicae gentis Africae miserabilis attigit fines, transuadans facili transitu per angustias [*]( a. p. Ch. 427 ) maris, quod inter Hispaniam Africamque aequor hoc magnum et spatiosum bissenis milibus angusto se limite coartauit.

Transiens igitur quantitas uniuersa calliditate Geiserici ducis, ut famam suae terribilem faceret genti, ilico statuit omnem multitudinem numerari, usque ad illam diem quem huic luci uterus profuderat uentris. Qui reperti sunt, senes, iuuenes, paruuli, serui uel domini, LXXX milia numerati. Quae opinio diuulgata, usque in hodiernum a nescientibus armatorum tantus numerus aestimatur, cum sit nunc exiguus et infirmus.

Inuementes igitur pacatam quietamque prouinciam, speciositatem totius terrae florentis, quaquauersum impietatis agminibus impendebant, deuastando depopulabantur, incendio atque homicidiis totum exterminantes. Sed nec arbustis fructiferis omnino parcebant, ne forte quos antra montium aut praerupta terrarum uel seclusa quaeque occultauerant, post eorum transitum illis pabulis nutrirentur; et sic eadem atque iterum tali crudelitate [*]( 2 sexagesimus mss praeter Bl 3 quo om. BVC ex eo quod W ex quo Msl L 4 miaerabilee a PR attingit P1 angusti W 6 quod] qua a 7 uniuersitatis ϕ genserici W (ubique) geBerici a 8 gentis ϕ 9 quem] cf. Indic. III \'constructio ad sensum\' 10 profanderat W\' 11 uel om. ϕ oponio P 12 uulgata ϕ hodiernum diem 9 ascendentibus armatorum transitus P 14 pacatum P 15 quaquauereuum BV1 W1 P1 R : cf. Schuch. Vocalismus II, 507; III, 309 impetebant W2v : sed cf. Indie. III 8. v. impendere 16 populebantur V C s1 populabantur Ms2a 18 atra PB praerumpta VC 19 seclausa C ullis ϕ 00 crudeUtati PB ) [*]( 1* )

4
furentes, ab eorum contagione nullus remansit locus inmunis.

Praesertim in ecclesiis basilicisque sanctorum, cymiteriis uel monasteriis sceleratius saeuiebant, ut maioribus incendiis domos orationis magis quam urbes cunctaque oppida concremarent. Ubi forte uenerabilis aula.e clausas reppererant portas, certatim ictibus dextralium aditum reserabaat, ut recte tunc diceretur: quasi in silua lignorum securibus consciderunt ianuas eius in id ipsum, in securi et ascia deiecerunt eam. incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

(I, 2) Quanti tunc ab eis praeolari pontifices et nobiles sacerdotes diuersis poenarum generibus extincti sunt, ut traderent si quid auri uel argenti proprium uel ecclesiasticum haberent! Et dum, quae erant, urguentibus poenis facilius ederentur, iterum crudelibus tormentis oblatores urguebant, autumantes quandam partem, non totum oblatum; et quanto plus dabatur, tanto amplius quempiam habere credebant.

Aliis palorum uectibus ora reserantes fetidum caenum ob confessionem pecuniae faucibus ingerebant, nonnullos in frontibus et tibiis neruis remugientibus torquendo cruciabant; plerumque aquam marinam, aliis acetum, amurcam liquamenque et alia multa atque crudelia, tamquam utribus inbutis, ore adpositis sine misericordia porrigebant. Non infirmior sexus, non consideratio nobilitatis, non reuerentia sacerdotalis crudeles animos mitigabat ; sed quin immo ibi exaggerabatur ira furoris, ubi honorem conspexerant dignitatis.

yuantis sacerdotibus quantisque inlustribus onera ingentia ut camelis uel aliis generibus [*]( 7 Ps. 73, 5—7. ) [*]( 2 cymeteriiB C cimiteriis MsL 3 domus PR 7 corrcidernnt W exciderunt <p 8 asscia PR 9 ea aW: recte ? 11 ab eis om. Ms\' 14 quae erant] querunt <p pe(ę)nis ut facilius proderetur ϕ 16 totam aPR esse oblatum tpL esse oblatam a 17 alii PR palorum] i. e. cuspidibus s. Z. additum in ϕ 18 fatidum Ws confusionem aPR 20 plerisque qp 22 atquej quae P 28 infirma P 25 exagerabatur BW1 exaggerebatur qp 27 inlustribus uiris W honera a )

5
iumentorum inposuerint, nequeo enarrare; quos stimulis ferreis ad ambulandum urguebant, quorum nonnulli sub fascibus miserabiliter animas emisere. Senilis maturitas atque ueneranda canities, quae caesariem capitis ut lanam candidam dealbarat, nnllam sibi ab hospitibus misericordiam uindicabat. Sed etiam paruulos ab uberibus maternis rapiens barbarus furor insontem infantiam elidebat ad terram: aliis e regione pedes tenentes a meatu prorsus naturali usque ad arcem capitis dissipabant; quando tunc forte Sion captiua cantabat: dixit inimicus incendere fines meos, interficere infantes meos, et paruulos meos elisurum ad terram.

(I, 3) In aedificiis nonnullis magnarum aedium uel domorum, ubi ministerium ignis minus ualuerit, tectis admodum despicatis pulcritudinem parietum solo aequabant, ut nunc antiqua illa speciositas ciuitatum nec quia fuerit prorsus appareat. Sed et urbes quam plurimae ant raris aut nullis habitatoribus incoluntur. Nam et hodie si qua supersunt, subinde desolantor, sicut ibi Carthagine odium, theatrum, aedem Memoriae et uiam, quam Caelestis uocitabant, funditus deleuerunt.

Et ut de necessariis loquar, basilicam maiorem, ubi corpora sanctarum martyrum Perpetuae atque Felicitatis sepulta sunt, Celerinae uel Scilitanorum et alias quas non destruxerunt, suae religioni [*]( 4 cf. Esai. 1, 18. 9 IY Reg. 8, 12. ) [*]( 1 imposuerant PR narrare PR 3 amisere qp 4 lana candida Wa 5 sibi om. W hostibus a ospitibus PR 6 ab maternis uberibus ϕ rapiens maternis a barbaricus Ms 7 elidabat VC aliis] hic incipit b alii pedibus parnulum tenentes qp 9 ayon ϕ Wa canebat cp 10 incendere se a b 11 eliserunt W 13 minister tp ualnerat Waft testis P 14 pulcritudinem] .sic B1C1Ma solo] i. e. terrae 8. i. VCs, 16 qua W appareat] ignoratur ϕ 17 quae qp 18 sicnti P iui b in aPB odium Halmius : odia B odii W odio 0; om. a theatrum Wa: theathra B theatra 0 ibi cartagineo theatro ϕ idem P memoriae dignam rp 19 quae caeleetiB nocabatur 0 de nesoeasariis Y decessariis C 20 maiorum mss practer W L 21 tunt destruxerunt ϕ 22 sieilitanorum ϕ aeillitanorum Wβ et om. BW fort. recte non om. C . deltruierant p )

6
licentia tyrannica mancipauerunt. Ubi uero munitiones aliquae uidebantur, quas hostilitas barbarici furoris obpugnare nequiret, congregatis in circuitu castrorum innumerabilibus turbis, glar diis feralibus cruciabant, ut putrefactis cadaueribus, quos adire non poterant arcente murorum defensione, corporum liquescentium enecarent fetore.

Quanti et quam numerosi tunc ab eis cruciati sunt sacerdotes, explicare quis poterit? Tunc enim et nostrae ciuitatis uenerabilis Panpinianus antistes candentis ferri lamminis toto adustus est corpore. Similiter et Mansuetus Uricitanus in porta incensus est Fornitana. Qua tempestate [*]( a. 480—481 ) Hipporegiorum obsessa est ciuitas, quam omni laude dignus beatus Augustinus, librorum multorum confector, pontifex gubernabat.

Tunc illud eloquentiae, quod ubertim per omnes campos ecclesiae decurrebat, ipso metu siccatum est flumen, atque dulcedo suauitatis dulcius propinata in amaritudine absinthii uersa est, ut Dauiticum praeconium conueniret: dum consisteret peccator aduersum me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis. Usque ad illud tempus ducentos iam triginta et duo confecerat libros, exceptis innumerabilibus epistulis uel expositione totius psalterii et euangeliorum atque tractatibus popularibus, quas Graeci omelias uocant, quorum numerum conprehendere satis inpossibile est.