Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Et iam conscriptum decretum habens et occulte com eodem decreto per diuersas prouincias suos homines dirigens, episcopis Carthagine positis una die uniuersae Africae ecclesias clausit, uniuersamque substantiam episcoporum et ecclesiarum suis episcopis munere condonauit. Nesciens quoque quid loqueretur neque de quibus adfirmabat, legem, quam dudum Christiani imperatores nostri contra eos et contra alios beretioos pro honorificentia ecclesiae catholicae dederant, aduersum nos illi proponere non erubuerunt, addentes multa de suis, sicut placuit tyrannicae potestati. Haec mt enim series datae et propositae legis.