Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Illud autem nallns ignorat, quia diuinae maiestati nec addi quicquam nec minui humanis supplicationibus potest, sed unusquisque secundum propositum uoluntatis suae ant gloriam sibi adquirit fideliter uenerando,. aut confusionem perpetuam pertinaciter resistendo: certum est enim, quia contentio et superbia damnat, honorificentia uero fructum deuotionis expectat. Quare autem fideles non honorificent integre trinitatem, ad quam se pertinere confidunt, cuius nomine se renatos, cuius seruos se nominari gloriantur? Nam sicut ad nomen dei patris homines dei appellantur, ut Elias homo dei dictus est, ut Moyses homo dei appellatus eat, sic a Christo Christiani nuncupamur, sic etiam ab spiritu spiritales appellamur. Si igitur uocetur quis homo dei et non sit Christianus, nihil est; qui si Christianus uocetur et non fuerit spiritalis, nec sibi satis de salute confidat.