Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Frustra ilti nomen diuinitatis negatur, cuius potestas non potest abnegari; frustra prohibeor eum cum patre et filio uenerari, quem exigor cum patre et filio confiteri. Si ille mihi cum patre et filio confert remissionem peccatorum, confert sanctificationem et uitam. perpetuam, ingratus sum nimis et impius, si ei cum patre et filio non refero gloriam. Aut si non est cum patre et filio colendus, ergo nec confitendus in baptismo est: si autem omnimodo confitendus secundum dictum domini et traditionem apostolorum, ne semiplena sit fides, quis me poterit ab eius cultu prohibere ? in quem enim credere iubeor, ei etiam debite supplicabo. Adorabo ergo patrem, adorabo et filium, adorabo et spiritum sanctum una eademque ueneratione.