Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Denique ad Corinthios Paulus ita scribit: benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum et deus omnis consolationis, qui nos consolatur. Et cum consolator dicitur pater, consolator dicitur filius, consolator etiam spiritus sanctus, una tamen nobis consolatio a trinitate praestatur, sicut et una remissio pecca,.. torum, apostolo adfirmante: abluti, inquit, estis et iustificati, et sanctificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi et spiritu dei nostri. Possemus plura adhuc de diuinis scripturis proferre testimonia, quae iuxta baptismi sacramentum trinitatem unius gloriae, operationis ac potentiae manifestant; sed quia ei his plenus est sapientibus intellectus, multa praeteriuimus studio breuitatis.
(III, 21) Faciamus ergo recapitulationem dictorum nostrorum.