Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Disponens quoque singulas quasque prouincias sibi Bizacenam, Abaritanam atque Getuliam et partem Numidiae reseruauit, exercitui uero Zeugitanam uel [*]( a.448 (Papeno. p. 179) ) proconsnlarem funiculo hereditatis diuisit, Ualentiniano adhuc imperatore reliquas licet iam exterminatas prouincias defendente; post cuius mortem totins Africae ambitum obtinuit, nec non et insulas maximas Sardiniam, Siciliam, Corsicam, Ebusum, Maioricam, Minoricam uel alias multas superbia sibi consueta defendit.

Quarum unam illarum id eat Siciliam Oduacro Italiae regi postmodum tributario iure concessit; ex qua [*]( a. 476 ) eis Oduacar singulis quibusque temporibus ut dominis tributa dependit, aliquam tamen sibi resemantibus partem. Praeterea praecipere nequaquam cunctatus est Uuandalis, ut episcopos atque laicos nobiles de suis ecclesiis uel sedibus nudos penitus aufugarent: quodsi optione proposita exire tardarent, seruiperpetni remanerent. Quod etiam in plurimis factum est. Multos [*]( 1 inarauit Pb* 3 redigit B 4 propoposuit VCl propo- Buit CMs anri et Ψ 6 brebi B abitas Bb* habitaa ϕ WPR 7 industria] i. e. calliditate sic VCs s. l. 8 uizacenam ΒϕWL bizancenam a biaaenam P b1R abaritanam om. W getnlam P 9 eiercitu P zeuitanam W eugitanam P biB 10 heriditatis V diuisit] -1- diuiult dissipauit sic VCs 11 iam om. M exterminata B, s a. I. addita defendentem BVOPB 12 optinuit WMaPB 14 ebuso aWb* efesum PR maiorica BtpW minorica B VCMs, minoria M: fort. scrib. Corsicam cum Ebuso, Maiorica, Minorica alia W 15 illarum om. W oduacro BVbI aduacro C odouacro MsL odoacro Wab* obduacro PB 16 iure tribatario a 17 eil] ei aβ oduacar B adouacar VC odouacar Ms odnacer PbsB odouacer L odoscer Wab1 domino aβ 18 rependit qp seruantibus ϕ reseruans a 20 sedibus vel (et a) ecclesiis ϕa 21 effugarent W quod«i... remanerent om. PbxB obtione bL preposita VC )

8
enim episcopos et laicos, claros atque honoratos uiros, seruos esse nouimus Uuandalorum.

(I, 5) Tunc uero memoratae urbis episcopum id est actaginis, deo et hominibus manifestum, nomine Quoduultdeus, et maximam turbam clericorum nauibus fractis inpositam nudos atque expoliatos expelli praecepit. Quos dominus miseratione bonitatis suae prospera nauigatione Neapolim Campaniae perducere dignatus est ciuitatem. Senatorum atque honoratorum multitudinem primo exilio crudeli contriuit. postea transmarina in parte proiecit. Pulso namque episcopo, ut praefati sumus, cum clero uenerabili, ilico ecclesiam nomine Restitutam, in qua semper episcopi commanebant, suae religioni mancipauit, atque uniuersas, quae intra muros fuerant ciuitatis, cum suis diuitiis abstulit.

Sed etiam foris muro quascumque uoluit occupauit, et praecipue duas egregias et amplas sancti martyris Cypriani, unam ubi sanguinem fudit, aliam ubi eius sepultum est corpus, qui locus Mappalia uocitatur. Quis uero sustineat atque possit sine lacrimis recordari, dum praeciperet nostrorum corpora defunctorum sine sollemnitate hymnorum cum silentio ad sepulturam perduci? Addidit adhuc, ut et pars clericorum quae remanserat poenali exilio traderetur.