Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- *Nobiliora facie : dum lato in sidera vultu
- Erexisti hominem: quem saeui fraude tyranni
- In mortis laqueos, & ad impia tartara raptum
- Vnigeni redimis profuso sanguine nati:
- Eq; imis erebi dona ad maiora petitum
- Restituis quam factus erat: vitaeq; perenni
- Reddis, & in coelum diro vehis hoste subacto.
- Iam iam nemo patrem temerarius arguat Adam
- Quod leue praescriptum violata lege resoluens
- Ad loetum patefecit iter: nam culpa, parentis
- Compensata satis: quia plus est vincere mortem
- Quam nescisse mori. coeli nunc laetus ab aula
- Dispicit aetherios axes, & sidera calcat:
- Dispositosq; vocat ventura in regna nepote :
- Quos iterum formauit aquis, iterum ; renasci
- Aeterni docuit diues sapientia patris:
- Tete igitur deus alme precor, qui numine prono
- Das sentire animis , & te charissime patris
- Nate tui, da mellifluum in praecordia verbum
- * Nostra tuum: & linguas nobis infunde disertas: