Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. * Non opus arte illis, coelesti namq; magistro
  2. *Omnia discebant: sed postqud in crimina mudus
  3. Exijt (6 late vicijs sese abdidit imis,
  4. Perdidit insigne hoc munusdanata propago:
  5. Oblitamq; Dei plures effingere diuos
  6. Non puduit: tanti est supremi obliuio patris.
  7. Tum grauis inuentor loeti cessare capacem
  8. Fraudis materiem non passus, cuncta maligno
  9. Subdidit arbitrio, quo fatum induceret orbi,
  10. Suaderetq; Deum vel iam non esse, vel ista
  11. Inferiora huius cotemnere munia mundi.
  12. Ergo res hominu cunctas euentaq; rerum
  13. Quae domino fuerat par assignare supremo, 4)
  14. Assignare vagis persuasit subdolus astris: 5)
  15. Atq; auium spectare fibras , motusq; volantum, 6)
  16. Et studio ingenti magice scelus intulit artis.
  17. Et plures creare Deos, idolaq; muta
  18. Aut magis idolis latitantem semet in ipsis
  19. *Suasit adorari: multo mage dignus aduri.
  20. Inq; nephanda prior descSdit crimina Nemroth