Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Et noua deductis iterum dare rara colonis:
  2. Cunctaq; succiduae seruata animantia proli,
  3. [*](om. u. 491. 2) om. u. 518. )
    464
  4. * Iam captiua diu claustris emittere apertis,
  5. Quae bonus humanos opifex seruarat in vsus:
  6. Quę postqua data porta, ruunt: pars aera pennis,
  7. Pars saltus, syluasq; petunt: pars mersa cauernis
  8. Infoditur, patulis: terrae pars libera campis,
  9. Exultat siccis, & prato vernat aperto.
  10. At vero mundi sortitus regna secundi
  11. Cuncta oculis Noe lustrans, ac mente capaci
  12. Accipiens, animum ; volens saturare replendo:
  13. Cuncta haurit, rapido perlustrans omnia visu.
  14. Miraturq; nouum solito fulgentior orbem
  15. Tum mage sol rutilus: ridet maiore sereno
  16. Laeta poli facies: & desperata virescunt
  17. Foetibus arua nouis: sed adhuc versatur imago
  18. Ante oculos, tantae semper memoranda ruinae,
  19. Inter aquas quid pertulerint: quid munere sacro
  20. Non etiam tulerint, fremeret quu verbere saeno
  21. Pontus: & illisas contemneret archa procellas.