Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Protraherent: miserosque reos grauiora manerent
  2. *Supplicia: in tantis nimium diuturna periclis
  3. *Tempora ducentes, dirisq; obnoxia poenis:
  4. Continuo sacris iussos decedere lucis
  5. ExpeLlunt venti, nemoris quos sylua profundi
  6. Concitat: atq; illos libranti turbine nexos
  7. Aura vehens sacra Paradisi ab sede repellit.
  8. Ergo hinc eiecti iuuenes, terrisq; relate
  9. Perdita dimissi suspirant gaudia luci,
  10. Expertes tanti spacij expertesq; pericli:
  11. Sed non expertes agitat qui corda doloris.
  12. Qu ruerint, quid perdiderint, qug vita sequatur
  13. Quae fuerit, tacita tristes in mente volutant, 3)
  14. Porro etiam quid se supremo in fine futurū est,
  15. Haerent soliciti: sibi num grauiora supersunt,
  16. Nullane spes superet miseris: num morte pereni
  17. Perdant quod superest: an quu via mortis amar
  18. Per lignum ingruerit mundo populisq; futuris
  19. Possit adhuc aliquod per lignum vita redire,
  20. Finis lib. primi.