Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. heres erit certus seruato foedere pacti.
  2. nec tamen hic sacrae, quem solum amplecteris, Ismael [*]( Gen. 17, 20 )
  3. expers dotis erit; nostro nam munere fultus
  4. milia multa uirum, ualido cum stemmate gentes,
  5. bis senis pariter ducibus regnanda creabit.\'
  6. Dixit: at ille auidus pactum accelerare receptum [*](Gen. 17, 23 et 24 )
  7. iam centum pulsans annos, iam pubere nato
  8. se primum pignusque suum cunctosque clientes
  9. ac famulos signo, quo iussum est, eximit aeuo
  10. et populum facit esse nouum fontemque piorum,
  11. una eademque uia — tanta est deuotio — legem
  12. accipiens explensque dei. quid non mereatur
  13. tam praesens ueloxque fides? iam non timor istud,
  14. sed sincerus amor famulique probatio plena est
  15. quod libet imperium placida sic mente subire,
  16. ut placeat iussisse deo. quippe antea tantum.
  17. audiri solitus meritum post tale ministri
  18. iam patitur cerni nec, cum indignatio iusta
  19. ultorem stimulet, mortales numine miti
  20. respuit aspectus. nam cum damnare pararet